[vers. 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed jam demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas demersit me, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat secundum spiritum. Quibus dictum est, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 67Matth. X, 23 ; hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, jam corpore haesimus; fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum, neque coarctet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae: illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus, si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum: ut est in alio quodam psalmo scriptum, De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam 68Psal. CXXIX, 1, 2 . Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet 69Prov. XVIII, 3 ; clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 70Eccli. XVII, 26 . Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris iniquitatem ipsius, et dixerit, Vere peccavi, fateor; non super eum clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere, Quid enim mali feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 67. Matth. X, 23
- 68. Psal. CXXIX, 1, 2
- 69. Prov. XVIII, 3
- 70. Eccli. XVII, 26