TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae.» Videmus ista opera Domini in ejus creatura: veniunt enim nubes ab extremo terrae ad medium, et pluunt; unde surrexerint nescis. Ergo indicat illud Propheta: «ab extremo terrae,» sive ab imo, sive a circumdatione finium terrae, unde vult excitat nubes, tamen a terra. «Fulgura in pluviam fecit.» Nam fulgura sine pluvia, terrerent te, et nihil tibi darent. «Fulgura in pluviam fecit.» Fulgura sunt, contremiscis; pluit, gaudes. «Fulgura in pluviam fecit;» qui terruit, ipse ut gauderes fecit. «Qui educit ventos de thesauris suis:» occultis causis, unde nescis. Quia enim flat ventus, sentis; qua causa fiat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescis: debes tamen Deo pietatem credendi, quia non flaret nisi jussisset ille qui fecit, nisi produxisset ille qui creavit.