TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12, 13.] Quid sequitur? Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera sua. Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo. Etenim Psalmum ad terminum duximus adjuvante Domino: post haec quae dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus. Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intelligere hoc: et si non potuero, et intelligit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum positum sit prius, Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret, Semel locutus est Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis hujus amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit, Semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit, Semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit.