TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.» Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur. Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur; sicut dicitur de Sapientia: «In portis autem civitatum audenter dicit» 41Prov. VIII, 3 . Quanto tempore justitiam innocentes tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit, «Ego sum janua» 42Joan. X, 9 . Si janua est, et porta est. Janua enim dicitur domus; janua civitatis porta est, porta domus janua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam;» et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares, «Nisi Dominus,» inquit, «custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam.» Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet januam tanquam domus, et habet portam tanquam civitas. Qui est ergo janua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat. Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta. Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae; et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est, «Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae» 43Psal. II, 8 . Praedicatum est, auditum est, antequam fieret; et jam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit, non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum sermonem, ex nostra pollicitatione, adjuvante Domino, vobis reddendum ex Evangelio de columba. In cujus nomine promisimus, in illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores, ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis.

Notes

  1. 41. Prov. VIII, 3
  2. 42. Joan. X, 9
  3. 43. Psal. II, 8