[«vers.» 104.] Sed quid est quod ait, «A mandatis tuis intellexi?» Aliud enim est, Mandata tua intellexi; aliud est, «A mandatis tuis intellexi.» Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intelligentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est, «Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi» 357Eccli. 1, 33 : ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: «Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper» 358Id. III, 22 . Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset, «Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita;» ideo addidit, «semper,» quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritualium itaque membrorum Christi vox ista est, «A mandatis tuis intellexi.» Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae, «Propterea,» inquit, «odio habui omnem viam iniquitatis.» Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor justitiae: qui tanto major est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis ejus intelligit.