TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intelligi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur 1Rom. XIII, 10. Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala . Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.

Notes

  1. 1. Rom. XIII, 10