[vers. 1.] Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intelligendi verbi Dei, adjuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum 1Psal. LXXXIV, 13, et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo quem modo cantavimus. Titulus ejus est, In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi David. Jam vobis insinuatum esse quid sit Idithun, recolo. Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit, latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam transilierit positus sit: de quo spirituali quodam et securo loco intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat qui transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud quod transilivit, non sit superbiae sed provectus.