TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus 1Ephes. V, 19, 20 : et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo, «Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te» 2Psal. LXXXIII, 5 ; hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae hujus significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae hujus aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes 3II Cor. V, 2 ; a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus jejunarunt 4Exod. XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8; Matth. IV, 2 . Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit [Matth. XVII, 3] ), ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tanquam psalterium decem chordarum, per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cujusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.

Notes

  1. 1. Ephes. V, 19, 20
  2. 2. Psal. LXXXIII, 5
  3. 3. II Cor. V, 2
  4. 4. Exod. XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8; Matth. IV, 2