TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt. Quoniam omnia judicia ejus: id est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et justitias ejus non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.