Intendat ergo Charitas Vestra. Diximus non ausum fuisse oculos ad coelum levare Publicanum. Quare coelum non attendebat? Quia se attendebat. Se attendebat, ut primo sibi displiceret, et sic Deo placeret. Tu autem jactas te, erecta cervice es. Ait Dominus superbo, Non vis ad te attendere? ego attendo. Vis autem ut non attendam? tu attende. Ideo Publicanus non audebat oculos ad coelum levare; quia seipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat: ipse sibi judex erat, ut ille intercederet; ipse puniebat, ut ille liberaret; ipse accusabat, ut ille defenderet. Adeo defendit cum, quia dixit pro ipso sententiam. Descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Attendit se, inquit, et nolui ego attendere: audivi dicentem, Averte oculos tuos a peccatis meis. Quis est enim qui illud dixit, nisi qui etiam illud dixit, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco 36Psal. L, 5, 11 ? Itaque, fratres mei, erat et Pharisaeus ille peccator. Non enim quia dicebat, Non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri; neque quia jejunabat bis in sabbato; neque quia decimas dabat, non erat peccator. Quod si sine ullis peccatis esset, ipsa superbia grande crimen erat: et tamen ecce illa omnia dicebat. Quis tandem sine peccato? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis 37Prov. XX, 9? Habebat ergo ille peccata; sed perversus, et nesciens quo venisset, erat tanquam in statione medici curandus, et sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus tegat vulnera; noli tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Medicus tegat, et curet; emplastro enim tegit. Sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine vulnerati celatur vulnus. Cui celas? Qui novit omnia.