TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 12.] Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est:» Christus de femina natus est. «Veritas de terra orta est:» Filius Dei de carne processit. Quid est veritas? Filius Dei. Quid est terra? Caro. Interroga unde natus est Christus, et vides quia «veritas de terra orta est.» Sed haec veritas quae orta est de terra, erat ante terram, et per ipsam factum est coelum et terra; sed ut justitia de coelo prospiceret, id est, ut justificarentur homines divina gratia, veritas nata est de Maria virgine; ut posset pro illis justificandis offerre sacrificium, sacrificium passionis, sacrificium crucis. Et unde offerret sacrificium pro peccatis nostris, nisi moreretur? unde autem moreretur, nisi a nobis acciperet ubi moreretur? Id est, nisi a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset; quia Verbum non moritur, divinitas non moritur, Virtus et Sapientia Dei non moritur. Quomodo offerret sacrificium victimam salutarem, si non moreretur? quomodo autem moreretur, nisi carnem indueret? quomodo carnem indueret, nisi veritas de terra oriretur? «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.»