TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et filii Sion exsultent in rege suo.» Ipse Israel, filii Ecclesiae sunt. Quia Sion fuit quidem una civitas, quae cecidit: in ejus reliquiis habitabant quidem sancti temporaliter; sed Sion vera et Jerusalem vera (quia ipsa Sion, quae Jerusalem), aeterna est in coelis, quae est mater nostra 11Galat. IV, 26 . Ipsa nos genuit, ipsa est Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit; ex parte peregrina, ex magna parte immanens in coelo. Ex parte qua immanet in coelo, beatitudo Angelorum est: ex parte qua peregrinatur in hoc saeculo, spes est justorum. De illa dictum est, «Gloria in excelsis Deo:» de hac dictum est, «Et in terra pax hominibus bonae voluntatis» 12Luc. II, 14 . Qui ergo in hac vita gemunt, et desiderant illam patriam, currant dilectione, non pedibus corporis: non quaerant naves, sed pennas; duas alas charitatis apprehendant. Quae sunt duae alae charitatis? Dilectio Dei, et proximi. Peregrinamur enim, suspiramus, gemimus. Venerunt ad nos Litterae de patria nostra, ipsas vobis recitamus.

Notes

  1. 11. Galat. IV, 26
  2. 12. Luc. II, 14