[vers. 14.] Et quid erit, in holocaustis? Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Quae est distinctio in votis? Haec est distinctio, ut te accuses, illum laudes; te intelligas creaturam, illum creatorem; te tenebras, illum illuminatorem, cui dicas: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 52Psal. XVII, 29 . Nam quando dixeris, o anima, quia ex te tibi lucet, non distingues. Si non distingues, non reddes vota distincta. Redde vota distincta; confitere te mutabilem, illum incommutabilem: confitere te sine illo nihil esse, ipsum autem sine te perfectum esse; te indigere illo, illum autem tui non indigere. Clama ad illum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges 53Psal. XV, 2 . Jam eo quod te in holocaustum assumit Deus, non ille crescit, non ille augetur, non ille ditior, non ille instructior fit: tibi est melius quidquid de te pro te facit; non ei qui facit. Haec si discernas, reddis vota Deo tuo, quae distinxerunt labia tua. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.