Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Jam ecce dictum est nobis, «In domum Domini ibimus.» Jucundati sumus certe in his qui dixerunt nobis, «In domum Domini ibimus.» Videte ergo si imus. Non enim pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus; interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum, erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat si viscera ejus non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes quae sedebunt in judicium, et debent invenire quae sunt ad pacem Jerusalem. Et quomodo interrogant? Tanquam sedes Dei. Deus interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid interrogantes fugere potest. «Interrogate quae sunt ad pacem Jerusalem.» Sed quae sunt ad pacem Jerusalem? «Et abundantia,» inquit, «his qui diligunt te.» Ad ipsam Jerusalem convertit vocem. Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est ille, non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det, ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non habet. «Et abundantia his qui diligunt te.»