TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7, 8.] Pluet super peccatores laqueos. Si nubes generaliter Prophetae intelliguntur, sive boni, sive mali, qui etiam pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelliguntur; et de his manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus, sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem 18II Cor. II, 16 . Non enim Prophetae tantum, sed omnes verbo Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male intelliguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene intelliguntur, foecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una 19Gen. II, 24 , si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super peccatorem; sin autem intelligas, sicut ille qui ait, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia 20Ephes. V, 32 , imbrem pluit super fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 21Matth. XV, 11 . Audit hoc peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc justus, et a ciborum discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem Scripturarum nube, pro suo cujusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et justo pluvia ubertatis infusa est.

Notes

  1. 18. II Cor. II, 16
  2. 19. Gen. II, 24
  3. 20. Ephes. V, 32
  4. 21. Matth. XV, 11