[«vers. 12.] Dies mei sicut umbra declinaverunt.» Potuerunt enim esse dies tui non declinantes, si tu a die vero non declinasses: declinasti, et accepisti dies declinantes. Quid mirum si dies tui facti sunt similes tui? Ipsi sunt enim dies declinantes, quia deviasti, qui sunt dies fumi, quia tumuisti. Supra enim dixerat, «Defecerunt sicut fumus dies mei;» et nunc dicit, «Dies mei sicut umbra declinaverunt.» In hac umbra agnoscendus est dies, in hac umbra videnda est lux; ne postea sera et infructuosa poenitentia dicatur: «Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra» 51Sap. V, 8, 9 . Modo dic, Transibunt omnia tanquam umbra, et tu non transeas tanquam umbra. «Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego velut fenum arui.» Quia et supra dixerat, «Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum.» Sed revirescet fenum irrigatum sanguine Salvatoris. «Ego sicut fenum arui:» ego homo, post illam praevaricationem; hoc ego justo judicio tuo: tu autem quid?