TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Asperges me, inquit, hyssopo, et mundabor. Hyssopum herbam novimus humilem, sed medicinalem: saxo haerere radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo assumpta est. Apprehende et tu radicem dilectionis petram tuam: esto humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo: Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam contemnere, vim medicamenti attende. Aliquid etiam dicam quod a medicis solemus audire, vel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt purgandis pulmonibus aptum esse. In pulmone solet notari superbia: illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo persecutore, tanquam de Saulo superbo, quod ibat ad vinciendos Christianos spirans caedem 26Act. IX, 1: anhelabat caedes, anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hic humiliatum, quia hyssopo purgatum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, id est, mundabis me: et super nivem dealbabor. Etsi fuerint, inquit, peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo 27Isai. I, 18 . De talibus sibi exhibet Christus vestem sine macula et ruga 28Ephes. V, 27. Proinde vestis ejus in monte, quae tanquam nix dealbata effulsit 29Matth. XVII, 2, significavit Ecclesiam omni macula peccati mundatam.

Notes

  1. 26. Act. IX, 1
  2. 27. Isai. I, 18
  3. 28. Ephes. V, 27
  4. 29. Matth. XVII, 2