[vers. 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum Omnes hic ita accipe, ut gentis illius omnes intelligas illam haereditatem tenentes, vel illam haereditatem existentes. Haereditas est enim Dei ipsi omnes. Et ipsos omnes de coelo respexit Dominus, et vidit eos ille qui ait: Cum esses sub arbore fici, vidi te 61Id. I, 48 . Vidit enim eum quia miseratus est eum. Unde plerumque rogantes misericordiam, dicimus homini, Vide me. Et de illo qui te contemnit quid dicis? Non me videt. Est ergo quaedam visio miserantis, non visio punientis. Illa visio ad peccata animadversio est: quae ille peccata non vult videri, qui dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis 62Psal. L, 11 . Quod vult ignosci, non vult agnosci: Averte, inquit, faciem tuam a peccatis meis. Cum ergo averterit faciem suam a peccatis tuis, non videbit te? Et unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me 63Psal. XXVI, 9 ? Ergo avertat a peccatis tuis, non avertat a te: videat te, misereatur tui, subveniat tibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: pertinentes ad Filium hominis.