[vers. 12, 15.] Quoniam concupivit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupivit speciem. Cujus speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata 82Cant. VIII, 5 ? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo 83Isai. I, 18. Concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Dominus Deus tuus. Jam vide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et venire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid hahes unde illi placeas, ab illo habes.