TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 2.] Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Ostendebat qui dicebat, «Ecce.» Videmus et nos, fratres, et benedicimus Deum; et oramus, ut dicamus et nos, «Ecce.» Et cui rei similes sunt, dicat Psalmus. «Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron» quid erat? Sacerdos. Quis est sacerdos, nisi unus sacerdos, qui intravit in sancta sanctorum? Quis est iste sacerdos, nisi qui fuit et victima et sacerdos? nisi ille qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit? In capite ipsius unguentum, quia totus Christus cum Ecclesia: sed a capite venit unguentum. Caput nostrum Christus est; crucifixum et sepultum, resuscitatum ascendit in coelum; et venit Spiritus sanctus a capite. Quo? Ad barbam. Barba significat fortes; barba significat juvenes, strenuos, impigros, alacres. Ideo quando tales describimus, Barbatus homo est, dicimus. Ergo illud primum unguentum descendit in Apostolos, descendit in illos qui primos impetus saeculi sustinuerunt: descendit ergo in illos Spiritus sanctus. Nam et illi qui primum in unum habitare coeperunt, persecutionem passi sunt: sed quia descenderat unguentum in barbam, passi sunt, non victi. Etenim et caput jam passum praecesserat, unde descendit unguentum. Praecedente tali exemplo, quis vinceret barbam?