[«vers. 12.] Et crediderunt in verbis ejus.» Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis ejus, vel, in verba ejus, sed, «in verbis ejus;» tamen Scripturis usitatissima. «Et laudaverunt laudem ejus.» Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: «Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem projecit in mare» 23Exod. XV, 1 .