TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicet fortasse aliquis, Si angularis lapis est Christus Jesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una charitate. Sed si angulus summus Christus Jesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: «Fundamentum,» inquit Apostolus, «nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» 5I Cor. III, 11 . Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Jesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus janua est, quemadmodum videmus januas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit, «Ego sum janua.» Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit, «Ego sum pastor.» Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per januam intrat: et ibi dixit, «Ego sum pastor bonus;» et ibi dixit, «Ego sum janua» 6Joan. X, 9, 11 . Pastor intrat per januam: et quis est pastor qui intrat per januam? «Ego sum pastor bonus.» Et quae est ergo janua qua intras tu, pastor bone? «Ego sum janua.» Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per januam, nonne Christus intrat per januam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: «An experimentum ejus vultis accipere, qui in me loquitur Christus» 7II Cor. XIII, 3 ? Cum sancti ejus et fideles ejus intrant per januam, nonne Christus intrat per januam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos ejus persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: «Saule, Saule, quid me persequeris» 8Act. IX, 4 ? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti hujus summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritualis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe 9Gen. VI, 14, sec. LXX , quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? «Cum ceciderit justus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum ejus» 10Psal. XXXVI, 24 . Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. «Et vos,» inquit, «tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem» 11I Petr. II, 5 . Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.

Notes

  1. 5. I Cor. III, 11
  2. 6. Joan. X, 9, 11
  3. 7. II Cor. XIII, 3
  4. 8. Act. IX, 4
  5. 9. Gen. VI, 14, sec. LXX
  6. 10. Psal. XXXVI, 24
  7. 11. I Petr. II, 5