TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat, quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei? Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in me, non ambulabit in tenebris 7Joan. VIII, 12 . Ego sum via, veritas et vita 8Id. XIV, 6 . Ipse lux, ipse veritas. Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant de regno ejus omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum autem ejus congregent in horreum 9Matth. XIII, 41-43. Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa jam nos deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum ejus et in tabernacula ejus. Pignus habemus, praemium speramus. Sanctus mons ejus, sancta Ecclesia ejus. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut impleret universam faciem terrae 10Dan. II, 35. In hoc monte se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo 11Psal. III, 5 . Quisquis praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam. Exandiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur: exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur 12Matth. VIII, 32. Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter desiderium quo dicimus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 13Matth. V, 8 . Modo in monte ejus sumus, id est in Ecclesia ejus, et in tabernaculo ejus. Tabernaculum peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum intellige, hostem cave. Domus autem quae erit? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 14Psal. LXXXIII, 5 .

Notes

  1. 7. Joan. VIII, 12
  2. 8. Id. XIV, 6
  3. 9. Matth. XIII, 41-43
  4. 10. Dan. II, 35
  5. 11. Psal. III, 5
  6. 12. Matth. VIII, 32
  7. 13. Matth. V, 8
  8. 14. Psal. LXXXIII, 5