[vers. 40-51.] Hi ergo pravi et amaricantes, Quoties exacerbaverunt eum in deserto, et in iram concitaverunt eum in inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Eamdem illorum infidelitatem repetit quam superius jam commemoraverat; sed repetendi causa est, ut commemorentur et plagae quas inflixit Aegyptiis propter illos: quae omnia utique recordari debuerant, neque existere ingrati. Denique quid sequitur? Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis. Et incipit dicere quae fecit Aegyptiis: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Thaneos. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent; vel potius, manationes aquarum, sicut nonnulli melius intelligunt quod graece scriptum est, τὰ ὀμβρήματα, quas latine scaturigines dicimus, ab imo aquas ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. « Misit in eos cynomyiam, et comedit eos; et ranam, et disperdidit eos. Et dedit rubigini fructum eorum, et labores eorum locustae. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animarum eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Et percussit omne primitivum in terra Aegypti, primitias laborum eorum in tabernaculis Cham. »