[vers. 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est, Annuntiate inter gentes mirabilia ejus; et diceretur, Domine, quis credidit auditui nostro 37Isai. LIII, 1 et, Propter te occidimur tota die 38Psal. XLIII, 22 , convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens, Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur, Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum judicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est judicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur, Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt, Memoratus est, Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum.