TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus: quoniam vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis. Et vita in voluntate ejus: et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris viribus possetis, quia voluit dedit. Vespere demorabitur fletus : vespere coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine, quando morte damnatus est; ab ipso vespere moras habebit fletus, quamdiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini. Et in matutinum exsultatio: usque in matutinum, quo exsultatio resurrectionis futura est, quae in matutina Domini resurrectione praefloruit.