Sed non hoc solis Judaeis praestat credentibus, Quia multum se extulerunt Judaei de virtute sua praesumentes, postea cognoverunt in cujus virtute fuerunt salubriter fortes, et quidam eorum crediderunt: sed non sufficit Christo; multum est quod dedit, magnum pretium dedit, non pro solis Judaeis debuit valere quod dedit. Oculi ejus super Gentes respiciunt. Ergo, Oculi ejus super Gentes respiciunt. Et quid facimus? Murmurabunt Judaei; dicturi sunt Judaei: Quod nobis, hoc et illis; nobis Evangelium, illis Evangelium; nobis gratiam resurrectionis, et illis gratiam resurrectionis: nihil nobis prodest quod nos Legem accepimus. et in justificationibus Legis viximus, et tenuimus praecepta patrum: nihil valebit hoc; illis quod nobis! Non litigent, non contendant. Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. O caro misera et tabescens, nonne peccatrix es? Quid clamat lingua tua? Attendatur conscientia. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 43Rom. III, 23. Agnosce te, infirmitas humana. Accepisti Legem, ut et praevaricatrix Legis esses; non enim tenuisti et implesti quod accepisti. Accessit tibi ex Lege, non justificatio quam Lex jubet, sed praevaricatio quam tu fecisti. Si ergo abundavit peccatum, quid invides superabundanti gratiae 44Id. V, 20? Noli amaricare, quia qui amaricant, non exaltentur. Quasi maledixisse videtur, Qui amaricant, non exaltentur: imo exaltentur, sed non in seipsis. Humilientur in seipsis; exaltentur in Christo. Qui enim se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur 45Matth. XXIII, 12. Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis.