[«vers.» 2, 3.] Deinde sequitur: «Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus.» Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est, «Deus stelit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit:» et paulo post, «Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis.» Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: «Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum» 1Joan. X, 34-36 ? Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos dijudicaret. Cum enim dixisset, «Deus stetit in synagoga deorum;» non ait, In medio deos et homines discernit, tanquam ostendens quid intersit inter deos et homines: sed, «In medio» inquit, «deos discernit.» Deinde sequitur, «Usquequo judicatis iniquitatem» 2Psal. LXXXI, 1, 2, 6, 7 ? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen «in medio deos discernit.»