TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 16.] Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.» Quam dicat irritationem, vel, sicut expressius alii interpretati sunt, amaricationem, consequentia satis indicant. 17. [«vers. 17.] Aperta est,» inquit, «et deglutivit Dathan, et superoperuit super congregationem Abiron.» Quod est, «deglutivit;» hoc est, «superoperuit.» Amborum autem, id est, Dathan et Abiron, una erat causa superbissimi et sacrilegi schismatis.