[«vers. 5, 6.] Quis» enim «sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit?» Quisquam putaret quod in altis coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed «humilia respicit in coelo et in terra.» In quibus ergo altis habitat, unde humilia respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur; «Haec dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen ejus, Dominus altissimus in sanctis requiem habens.» Exposuit quid dixerit, «in excelsis habitans;» hoc enim plenius elocutus, «in sanctis,» inquit, «requiem habens.» Sed qui sunt sancti, nisi humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adjungit: «Et pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate cordis sunt» 8Id. LVII, 15 . In quibus sanctis requiem habet, his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in quibus habitat, humilia respicit. Sed «humilia,» inquit, «respicit in coelo et in terra.»