TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur, per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 28I Cor. IV, 5 . Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde, quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui fortasse magis placebit. Etenim ex iis qui longe facti sunt a sanctis, subintrant quidam ficti, et pejores tribulationes faciunt corpori Christi, quia non tanquam penitus alieni devitantur. Ab ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas passiones suas, et diceret, Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in falsis fratribus 29II Cor. XI, 26 . Hi nimis periculosi sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent 30Psal. XL, 7 . Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit: Non intres ut videas. Intrat etenim tanquam tuus, non cavetur ut alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim peccatores servos volens intelligi Dominus, secundum illum intellectum evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum 31Joan. VIII, 34, 35 . Qui intrat ut filius, non incolet, quia perseverabit usque in finem 32Matth. X, 22, et XXIV, 13: qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro. Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum, quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt te, imitaturte; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut videret, incoluit, et abscondit traditor Judas. Omnes ergo ficto animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater ipsorum Judas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum: quanquam Judas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Judam, quia noverat Judam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est 33Joan. VI, 71 Ergo et diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud. Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis. Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum, toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem solatium. Quod mihi fecit, noc faciet et tibi: ut multum possit, ut multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut praevaleant falsitates, numquid in te praevalebunt, et in me non praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non abstulerunt. Caro ipsius jam sepulta, falsos testes pertulit: parum fuit eos perpeti in judicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum 34Matth. XXVIII, 13 . Tales autem caeci erant Judaei, ut crederent dicto omnino incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent. Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.

Notes

  1. 28. I Cor. IV, 5
  2. 29. II Cor. XI, 26
  3. 30. Psal. XL, 7
  4. 31. Joan. VIII, 34, 35
  5. 32. Matth. X, 22, et XXIV, 13
  6. 33. Joan. VI, 71
  7. 34. Matth. XXVIII, 13