«Non adhaesit mihi cor pravum.» Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subjungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait, «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam 13Joan. X, 18 . Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.» Exsultat quia moriturus est; et Dominus ejus et Imperator ejus tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: «Sufficit servo ut sit sicut dominus ejus; sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus» 14Matth. X, 25 ? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? «Optabam,» inquit, «dissolvi, et esse cum Christo» 15Philipp. I, 23 . Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide jam rectum cor: «Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater» 16Matth. XXVI, 38, 39 . Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se justum vult videri, Deum injustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille juste, tu injuste: et ideo perversus es, quia hominem justum dicis, et Deum injustum. Quem hominem justum dicis? Teipsum. Quando enim dicis, Quid tibi feci; justum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego jubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. «Non adhaesit mihi cor pravum.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 13. Joan. X, 18
- 14. Matth. X, 25
- 15. Philipp. I, 23
- 16. Matth. XXVI, 38, 39