[vers. 5.] Et permanebit soli, vel permanebit cum sole. Sic enim melius interpretandum quidam nostri putaverunt, quod in graeco est συμπαραμενεῖ . Quod si latine uno verbo dici posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil 42Joan. I, 3; nisi quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero adjungit, Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere, Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod intelligeretur, Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum, quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam posuerit, generationes, inquit, generationum: tanquam diceret, Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt decessione et successione mortalium, tanquam decrementis incrementisque lunaribus. Ac per hoc quid melius intelligitur permanere ante lunam, nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non inconvenienter accipi potest, ut quod jam humiliato calumniatore sedet ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim aeternae gloriae intelligitur Filius 43Hebr. I, 3; tanquam sol sit Pater, et splendor ejus Filius ejus; sed sicut ista dici possunt de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et caetera. Ergo humiliato calumniatore permanet cum sole; quia victo diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris 44Marc. XVI, 19, ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 45Rom. VI, 9. Et hoc ante lunam, tanquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam, primogenitus ex mortuis. Sane quod est in graeco γενεας γενεῶν , nonnulli interpretati sunt, non generationes, sed generationis generationum: quia γενεας ambiguus est casus in graeco, et utrum genitivus singularis sit τῆς γενεᾶς , id est, hujus generationis, an accusativus pluralis τὰς γενεάς , id est, has generationes, non evidenter apparet; nisi quia merito sensus ille praelatus est, ut tanquam exponendo quid dixerit lunam, secutus adjungeret, generationes generationum.