[«vers.» 19.] Exspectationi Charitatis vestrae de sequentibus hujus maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi ait, «Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua:» sive, ut nonnulli codices habent, «Inquilinus ego sum in terra.» Quod enim est in graeco πάροικος, aliqui nostri «inquilinus,» aliqui «incola,» nonnunquam etiam «advena» interpretati sunt. Inquilini non habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest, «Incola,» vel «advena,» vel «inquilinus sum in terra;» cum de terra corpus originem ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire. Sive enim propter animam (quae absit ut putetur ex terra) merito dici potuerit, «Inquilinus,» vel «incola,» vel «advena ego sum in terra;» sive secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita humana super terram 88Job VII, 1 ; et jugum grave est super filios Adam 89Eccli. XL, 1 . Verum me plus delectat secundum istam disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in alio psalmo dicit, «Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei» 90Psal. XXXVIII, 13 ; non ait, Sicut omnes homines; sed dicendo, «sicut omnes patres mei,» justos procul dubio vult intelligi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus scriptum est ad Hebraeos: «Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem ejus memores essent a qua discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis civitatem» 91Hebr. XI, 13-16 . Et illud quod legimus, «Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino;» potest intelligi hoc non esse omnium, sed fidelium: «Non enim omnium est fides» 92II Thess. III, 2 . Et videmus quid his verbis Apostolus jungat. Cum enim dixisset, «Quimdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: Per fidem enim ambulamus,» inquit, «non per speciem» 93II Cor. V, 6, 7 ; ut intelligeremus eorum esse istam peregrinationem, qui ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui 94Rom. VIII, 29 , non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae. Unde ait alia Scriptura de quodam: «Posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos» 95Isai. XXVIII, 15 . Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae, sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus Apostolus dicit: «Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei» 96Ephes. II, 19 . Ipsi ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat itaque, «Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 88. Job VII, 1
- 89. Eccli. XL, 1
- 90. Psal. XXXVIII, 13
- 91. Hebr. XI, 13-16
- 92. II Thess. III, 2
- 93. II Cor. V, 6, 7
- 94. Rom. VIII, 29
- 95. Isai. XXVIII, 15
- 96. Ephes. II, 19