[«vers.» 6.] Haec quidem ad litteram quomodo scripta sunt videmus, novimus, laudamus. Si autem aliquid significant, non sim onerosus, dum explico ut potero. Ecce in ipsis hominibus possum agnoscere quia «in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit.» Coelum enim aethereum, spirituales accipio; terram, carnales: ex his duobus tanquam coelo et terra constat Ecclesia Dei; et ad spirituales pertinet praedicatio, ad carnales pertinet obsecundatio. Nam et «coeli enarrant gloriam Dei, et facta manuum ejus annuntiat firmamentum» 29Psal. XVIII, 2 . Si autem terra Dei non esset plebs Dei, non diceret Apostolus, «Dei aedificatio, Dei agricultura estis: sicut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat.» Ergo aedificium Dei sumus, et ager Dei sumus. «Quis,» inquit, «plantat vineam, et de fructu ejus non percipit» 30I Cor. IX, 7 ? «Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit» 31Id. III, 9, 10, 6 . Ergo et in Ecclesia sua, et in praedicatoribus suis, et in plebibus suis, tanquam in coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Parum est in eis: «In mari et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit.» Mare sunt omnes infideles, omnes nondum credentes, et in eis «omnia quaecumque voluit, fecit.» Non enim saeviunt infideles, nisi permittantur; aut vindicatur in eos, quando perversi sunt, nisi jusserit ille qui fecit omnes gentes. Puta quia mare est, et non terra; numquid ideo a potestate Dei omnipotentis alienum est? «Et in mari et in omnibus abyssis quae voluit, fecit.» Qui sunt abyssus? Latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Quomodo et ibi facit Deus quod vult? Quia «Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam» 32Psal. X, 6 . Et ubi illum interrogat? Alibi scriptum est: «In cogitationibus impii interrogatio erit» 33Sap. I, 9 . Ergo, «et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit.» Latet cor bonum, latet cor malum; abyssus est et in corde bono, et in corde malo: sed haec nuda sunt Deo, quem nihil latet. Consolatur cor bonum, torquet cor malum. «Omnia» ergo «quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.»