[vers. 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi. Hoc est, Hunc humiliat, et hunc exaltat. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange. Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Quando audisti, Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad finem, ubi fiet, Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua justi, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelliguntur. Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem. Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit, si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non erit. Non es dicturus, Dimittar et eligam: praecesserunt enim voces, Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit.