Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini; et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam vestram 4Ibid., 26 : intelligitur quidem secundum tempus, fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana. Ejice illam de corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter bene intelligitur, quia est noster sol justitiae veritas Christus, non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a peccatoribus; sed ille alius cujus veritate humana natura illustratur, ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi trepidant sub radiis ejus, ad eum tamen contemplandum per mandata purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium fit; cum factum fuerit odium, jam homicida es. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est 5I Joan. III, 15 , sicut dicit Joannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem suum, in tenebris manet 6Id. II, 9 : et non mirum si ille in tenebris manet, a quo occidit sol.