[«vers.» 13.] Quare autem, «Quantum distat oriens ab occidente,» tantum «longe fecit a nobis peccata nostra,» ut illa occidant, et gratia oriatur? quare putatis? «Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus limentes eum.» Jam saeviat quantum vult, pater est. Sed flagellavit nos, et afflixit nos, et contrivit nos: pater est. Fili, si ploras, sub patre plora; noli cum indignatione, noli cum typho superbiae. Quod pateris, unde plangis, medicina est, non poena; castigatio est, non damnatio. Noli repellere flagellum, si non vis repelli ab haereditate: noli attendere quam poenam habeas in flagello, sed quem locum in testamento. «Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus timentes eum.»