Et venient messores, sed non de illis implent manipulos. Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum, et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur enim et dicit: «Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt» 25Matth. XIII, 39. , Dominus dicit.