TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus ejus cognoscetur . Jam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus ejus cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit, Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus 22I Cor. III, 11. Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur 23Id. I, 31. Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 24Id. IV, 7 ? Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam.

Notes

  1. 22. I Cor. III, 11
  2. 23. Id. I, 31
  3. 24. Id. IV, 7