«Faciens misericordias Dominus:» sed quibus? «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» In omnes fac misericordiam. Quam misericordiam facturus es justo? In necessitatibus tantum corporalibus; quibus si defuerint supplementa a te, non deerunt a Deo. Quod ergo facis, tibi plus prodest. Das mendico transeunti et petenti: quaeris et justum cui des, per quem recipiaris in tabernacula aeterna; quia «qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet» 38Matth. X, 41 . Mendicus te quaerit, justum tu quaere. De alio enim dictum est, «Omni petenti te da» 39Luc. VI, 30 : et de alio dictum est, Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui eam tradas. Et si diu non invenitur; diu quaere, invenies. Sed quid praestabis? Nonne plus tibi praestatur? «Si nos vobis,» inquit, «spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?» Inde est et illud quod pridem exposuimus in nutu Domini, quia producit terra fenum jumentis 40Psal. CIII, 14 , id est, carnalia eis qui triturant: quia, «Bovi trituranti os non infrenabis» 41I Cor. IX, 11, 9 . Unde vos adhortati sumus ut in hac re diligentes sitis, cauti, sobrii; opera vestra thesauros vestros deputetis. Numquid autem haec, fratres, ideo dicimus, ut ita fiant in nos? Puto in nomine Domini posse esse istam quamvis infirmorum vocem, apostolicam tamen, sed vobis prodest, sicut ait ipse Apostolus: «Non quia quaero datum, sed requiro fructum» 42Philipp. IV, 17 . Quam ergo eleemosynam facturus es justo? Non pascebat vidua, pascebat corvus; quia pascebat qui fecit corvum 43III Reg. XVII, 6, 12 : Eliam dico. Non ergo deest unde Deus det suis: tu vide quid emas, quando emas, quanti emas. Emis enim regnum coelorum; et non est emendi tempus, nisi in hac vita. Et quam vili emas, attende. Tanti tibi valet, quantum habere potueris.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 38. Matth. X, 41
- 39. Luc. VI, 30
- 40. Psal. CIII, 14
- 41. I Cor. IX, 11, 9
- 42. Philipp. IV, 17
- 43. III Reg. XVII, 6, 12