[«vers.» 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cujus membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subjecit: «Miserationes tuae multae, Domine.» Etiam hoc ergo quod exquirimus justificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas. «Secundum judicium tuum vivifica me.» Novi enim quia et judicium tuum sine tua miseratione non erit super me.