[«vers. 4.] Tuba canite.» Hoc est, clarius et fidentius praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco, «Exclama, et exalta sicut tuba vocem tuam» 8Isai. LVIII, 1 . «Tuba canite in initio mensis tubae.» Praeceptum erat ut in initio mensis tuba caneretur; et hoc usque nunc Judaei corporaliter faciunt, spiritualiter non intelligunt. Initium enim mensis, nova luna est; nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? «Si qua igitur in Christo nova creatura» 9II Cor. V, 17 . Quid est, «Tuba canite in initio mensis tubae»? Cum tota fiducia novam vitam praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.