Possumus hinc dicere alterum sensum. «Veritas de terra orta est:» confessio ab homine. Homo enim peccator eras. O terra, qui quando peccasti, audisti, «Terra es, et in terram ibis» 29Gen. III, 19 , oriatur de te veritas, ut respiciat de coelo justitia. Quomodo a te oritur veritas, cum tu peccator sis, cum tu iniquus sis? Confitere peccata tua, et orietur de te veritas. Si enim cum sis iniquus, dicis te justum, quomodo a te veritas oriretur? Si autem cum sis iniquus, dicis te iniquum; «veritas de terra orta est.» Intende illum Publicanum longe a Pharisaeo in templo orantem, qui neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, «Domine, propitius esto mihi peccatori:» ecce «veritas de terra orta est,» quia confessio peccatorum ab homine facta est. Quid ergo sequitur? «Amen dico vobis, quia descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur» 30Luc. XVIII, 13, 14 . «Orta est veritas de terra,» in confessione peccatorum; «et justitia de coelo prospexit,» ut descenderet justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Nam ut noveritis quia veritas pertinet ad confessionem peccatorum, ait Joannes evangelista: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.» Quomodo ergo veritas de terra oritur, ut justitia de coelo prospiciat, audi illum sequentem et dicentem: «Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata, et purget nos ab omni iniquitate» 31I Joan. I, 8, 9 . «Veritas» ergo «de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.» Quae «justitia de coelo prospexit?» Tanquam Dei dicentis: Parcamus huic homini, quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quia ipse agnoscit. Conversus est ad puniendum peccatum suum; convertar et ego ad eum liberandum. «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.»