TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem omnis carnis 17Joan. XVII, 2. Coepit ergo apparere jam Rex ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo intelligimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi? numquid venerunt senes, et non venerunt juvenes? aut venerunt juvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes? Postremo numquid venerunt Judaei (nam inde erant Apostoli, inde multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.

Notes

  1. 17. Joan. XVII, 2