TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9, 10.] Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Odores boni a vestimentis tuis. Vestimenta ejus sunt sancti ejus, electi ejus, tota Ecclesia ejus, quam sibi sicut vestem exhibet, sine macula et ruga 68Ephes. V, 27: propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de vestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est 69Matth. IX, 20; audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt 70II Cor. II, 15 . Non dixit, Bonus odor in iis qui salvi fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed, Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Salvum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna vis, magna veritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noveritis quia difficile capitur, statim subjecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intelligat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Evangelium; multi illum amabant praedicatorem Evangelii, multi illi invidebant: qui illum amabant, bono odore salvabantur; qui illi invidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi invidebant, quia tam bona in illo gratia praevalebat: nemo enim invidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam illius virgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum, Post odorem unguentorum tuorum curremus 71Cant. I, 3 . Illi autem quanto magis eum videbant in gloria praedicationis Evangelii et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur, et occidebantur bono odore.

Notes

  1. 68. Ephes. V, 27
  2. 69. Matth. IX, 20
  3. 70. II Cor. II, 15
  4. 71. Cant. I, 3