[«vers. 1.] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae.» Cantet hoc anima quae peregrinatur a Domino, cantet hoc ovis illa quae erraverat, cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est 1Luc. XV, 6, 24 ; cantet hoc anima nostra, fratres et filii charissimi. Erudiamur, et permaneamus, et cum sanctis ista cantemus: «Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae.» Numquid ipsa diligendi causa est, «quoniam Dominus exaudiet vocem deprecationis meae?» ac non potius aut ideo diligimus quia exaudivit, aut ideo diligimus ut exaudiat? Quid est ergo, «Dilexi, quoniam exaudiet?» An quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dixit, quoniam speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae?