[vers. 6, 7.] Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus 11Psal. L, 19 . Quare non absurde hic accipitur ipsum esse sacrificium justitiae, quod fit per poenitentiam: quid enim justius, quam ut suis unusquisque peccatis, quam alienis potius irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? An sacrificium justitiae opera justa sunt post poenitentiam? Nam et interpositum diapsalma, non absurde fortassis insinuat etiam transitum de vita veteri ad vitam novam: ut exstincto vel infirmato per poenitentiam vetere homine, sacrificium justitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo, cum se offert ipsa anima jam abluta, et imponit in altare fidei, divino igne, id est, Spiritu sancto comprehendenda; ut iste sit sensus, Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino, id est, Recte vivite, et sperate donum Spiritus sancti, ut vos veritas, cui credidistis, illustret.