[«vers. 7.] Cum judicatur, exeat condemnatus.» Noluit enim talis esse cui diceretur, «Intra in gaudium domini tui;» sed talis de quo dicitur, «Projicite illum in tenebras exteriores» 27Matth. XXV, 21, 30 . «Et oratio ejus fiat in peccatum.» Quoniam non est justa oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Judas ita orare potuerit, ut oratio ejus fieret in peccatum, quaeri potest. Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo jam cogitaret: non enim jam poterat orare per Christum. Nam posteaquam illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret, indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset, «Cum judicatur, exeat condemnatus;» ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi dicitur, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et oratio ejus,» inquit, «fiat in peccatum;» quia non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.