TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 83.] Ardentibus autem spiritualibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur, «Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.» Nimirum enim per utrem carnem mortis hujus, per pruinam vero coeleste beneficium vult intelligi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut justificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus, «Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis» 307Rom. XIII, 14 . Ideo cum dixisset, «Quoniam factus sum tanquam uter in pruina;» subjecit, «Justificationes tuas non sum oblitus:» hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria charitatis.

Notes

  1. 307. Rom. XIII, 14